- NUTRICARII
- NUTRICARIIMatricularii, dicti sunt quibus enutriendi ac educandi infantes proiectos cura olim incumbebat. Vita S. Goaris c. 10. Haec consuetudo erat, ut quando aliquis homo de ipsis infantibus proiectis misericordiâ motus vellet curam habere, ab illis, quos Nutricarios vocant, Matriculariis S. Petri compararet, et illi Episcopo ipsum infantem praesentare deberent, et postea Episcopi auctoritas, eundem hominem de illo Nutricario confirmabat. Quinam autem Matricularii in Ecclesia olim dicti sint, vidimus. Nempe cum duplex apud Scriptores Ecclesiasticos Matricula occurrat, altera Clericorum, altera pauperum, haec Matricula egenorum vocabatur, cui nomina eorum pauperum, qui Ecclesiasticis stipendiis alerentur, solebant inscribi. Sed et domus, in qua tales alebantur, hinc Matricula dicta est, ad ostia Ecclesiarum ut plurimum exstructa. Hi itaque habebant Primicerium suum, qui aliorum rationi vivendi invigilaret, et sollicite ad pietatem ab Episcopo instituebantur. Ex iisdem quidam seligebantur ad viliora Ecclesiarum adiacentium munia, v. g. qui campanas pulsarent, Templorum custodiae vacarent, ea scopis mundarent, infantes expositos alerent et huiusmodi, in alimoniae mercedem hôc modô Ecclesiarum obsequiis se totos dantes. Atque in de Matriculariorum in Ecclesiis parochialibus origo, quorum sedes ideo ad Templi fores adsignantur, quod eas olim observarent, vel quod Matricularum, quae ad ostia Templi erant, custodes essent, pauperumque invigilarent alimoniis: quod quidem munus seu onus ipsis Parochianis postea attributum est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.